monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 23, 4
simplicitas veritatis in medio est; virtus illi sua assistit; nihil suspicari licebit. Magia aut aliqua eiusmodi fallacia fieri dicetis , si oculi vestri et aures permiserint vobis. Quid autem inniti potest adversus id, quod ostenditur nuda sinceritate? Si altera parte vere dei sunt, cur sese daemonia mentiuntur? an ut nobis obsequantur? Iam ergo subiecta est Christianis divinitas vestra; nec utique divinitas deputanda est, quae subdita est homini, et si quid ad dedecus facit, aemulis suis.